- VOLFGANGUS Suevus
- VOLFGANGUS SuevusComes Pfullingensis, duodecimus Ratisbonensium Episcopus, vir suô saeculô doctissimus, Comes Pilgrini, ab Ungarorum Rege e Batavia evocati, nt suam gentem de vera salute erudiret: In Bohemia quoque, quae nuper, idolorum cultu abiectô, Christo nomen dederat, de voluntate Ortonis secundi Episcopatum instituit. Cum dein Lotharius, Galliae Rex, ruptô, quod cum Ottone inierat foedere, Orinetale quoque regnum suo adiungere, vi et armis contenderet, Imperator cuncta caede et incendiô vastavit, atque in reditu ad Axonam fluv. castra posuit. Huic expeditioni Volfgangus interfuit, primusque haesitantibus vadum invenit, animumque militibus addidit. Obiit A. C. 994. Aventinus l. 5. Annal. Nauclerus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.